Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

Et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi.

2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

Ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur.

3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? Et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?

Sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi.

4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat ;

Et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat.

5 Multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus ; et multos seducent.

Multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent.

6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini ; oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis ;

Autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis.

7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca ;

Consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca.

8 Hæc autem omnia initia sunt dolorum.

Haec autem omnia initia sunt dolorum.

9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos ; et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem.

11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.

Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.

12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum ;

Et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum.

13 Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit.

14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus ; et tunc veniet consummatio.

Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio.

15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat ;

Cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat.

16 Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes ;

Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes.

17 Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua ;

Et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua.

18 Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

Et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam.

19 Væ autem prægnantibus ; et nutrientibus in illis diebus.

Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus.

20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato ;

Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.

21 Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

Erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.

22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro ; sed propter electos breviabuntur dies illi.

Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi.

23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic ; nolite credere.

Tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere.

24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ ; et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem si fieri potest etiam electi.

25 Ecce prædixi vobis.

Ecce praedixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; ecce in penetralibus, nolite credere.

Si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere.

27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem ; ita erit et adventus Filii hominis.

Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

Ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur ;

Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur.

30 Et tunc parebit signum Filii hominis in cælo ; et tunc plangent omnes tribus terræ ; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna ; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam ; cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas ;

Ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas.

33 Ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in januis.

Ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis.

34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

Amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant.

35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

Caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt.

36 De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus.

37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis ;

Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis.

38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,

Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe.

39 Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes ; ita erit et adventus Filii hominis.

Et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro ; unus assumetur, et unus relinquetur.

Tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur.

41 Duæ molentes in mola ; una assumetur, et una relinquetur.

Duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam.

44 Ideo et vos estote parati ; quia qua nescitis hora Filius Hominis venturus est.

Ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?

Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore.

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem ;

Beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire ;

Si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire.

49 Et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis ;

Et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis.

50 Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora, qua ignorat ;

Veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat.

51 Et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis ; illic erit fletus, et stridor dentium.

Et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit