Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

25 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus ; quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ.

Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae.

2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes ;

Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes.

3 Sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum ;

Sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum.

4 Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt.

6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei.

7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.

8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

Fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur.

9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

Responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus ; et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

Dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua.

11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.

Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis.

12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.

At ille respondens ait amen dico vobis nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

Sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.

15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.

Et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim.

16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

Abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque.

17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

Similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo.

18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

Qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.

19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis.

20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

Et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum.

21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

Ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui.

22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

Accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum.

23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.

Ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui.

24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti ;

Accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti.

25 Et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra ; ecce habes quod tuum est.

Et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est.

26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi ;

Respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi.

27 Oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta ;

Tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta.

29 Omni enim habenti dabitur, et abundabit ; ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

Omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo.

30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores ; illic erit fletus, et stridor dentium.

Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium.

31 Cum autem venerit Filius Hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ ;

Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae.

32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis ;

Et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis.

33 Et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

Et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris.

34 Tunc dicet rex his, qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi ;

Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare ; sitivi, et dedistis mihi bibere ; hospes eram, et collegistis me ;

Esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me.

36 Nudus, et cooperuistis me ; infirmus, et visitastis me ; in carcere eram, et venistis ad me.

Nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me.

37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te ; sitientem, et dedimus tibi potum ?

Tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum.

38 Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te ; aut nudum et cooperuimus te ?

Quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus.

39 Aut quando te vidimus infirmum ; aut in carcere, et venimus ad te ?

Aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te.

40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis.

41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus ;

Tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius.

42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare ; sitivi, et non desistis mihi potum ;

Esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum.

43 Hospes eram, et non collegistis me ; nudus, et non cooperuistis me ; infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

Hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me.

44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?

Tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi.

45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

Tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis.

46 Et ibunt hi in supplicium æternum ; justi autem in vitam æternam.

Et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit