1 Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei.
2 Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis,
Quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis.
3 De Filio suo, qui factus est ei ex semine David, secundum carnem ;
De Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem.
4 Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi, Domini nostri.
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri.
5 Per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus, pro nomine ejus ;
Per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius.
6 In quibus estis et vos vocati Jesu Christi ;
In quibus estis et vos vocati Iesu Christi.
7 Omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo.
9 Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio ;
Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio.
10 Semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos ;
Semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis, ad confirmandos vos :
Desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos.
12 Id est, simul consolari in vobis, per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
Id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam.
13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc), ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus.
14 Græcis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sim.
Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum.
15 Ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare ;
Ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare.
16 Non enim erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti : Judæo primum, et Græco.
Non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco.
17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit.
18 Revelatur enim ira Dei de cælo, super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent ;
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent.
19 Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis ; Deus enim illis manifestavit.
Quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit.
20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur ; sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas ; ita ut sint inexcusabiles,
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles.
21 Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt ; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum ;
Quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum.
22 Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt ;
Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt.
23 Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam ; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis,
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis.
25 Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in secula. Amen.
Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ ; nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam.
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes.
28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conveniunt.
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt.
29 Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia ; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
Repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones.
30 Detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes.
31 Insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
Insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia.
32 Qui, cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte ; et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.