2 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas, eadem enim agis quæ judicas.
Propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
Existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei.
4 An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? Ignorans quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?
An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit.
5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
Secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.
6 Qui reddet unicuique secundum opera ejus,
Qui reddet unicuique secundum opera eius.
7 His quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam ;
His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam.
8 His autem, qui sunt ex contentione, et qui non adquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
His autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum : Judæi primum, et Græci ;
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci.
10 Gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum : Judæo primum, et Græco ;
Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco.
11 Non enim est acceptio personarum apud Deum.
Non est enim personarum acceptio apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt ; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
Quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur.
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum ; sed factores legis justificabuntur.
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur.
14 Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex ;
Cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex.
15 Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantibus, aut etiam defendentibus.
Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium.
16 In die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum.
In die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum.
17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo.
18 Et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
Et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem.
19 Confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
Confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt.
20 Eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ et veritatis in lege.
Eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces ; qui prædicas non furandum, furaris ;
Qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris.
22 Qui dicis non mœchandum, mœcharis ; qui abominaris idola, sacrilegium facis ;
Qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis.
23 Qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras.
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est.
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes ; si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur.
27 Et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?
Et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
28 Non enim qui in manifesto, Judæus est ; neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio ;
Non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio.
29 Sed qui in abscondito, Judæus est ; et circumcisio cordis in spiritu, non littera ; cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.