Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Romanos

(Versiculus)

8 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant,

Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant.

2 Lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.

3 Nam quod impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato, damnavit peccatum in carne,

Nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne.

4 Ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

Ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.

5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt ; qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus sentiunt.

Qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt.

6 Nam prudentia carnis mors est ; prudentia autem spiritus, vita et pax ;

Nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax.

7 Quoniam sapientia carnis inimica est Deo, legi enim Dei non est subjcta, nec enim potest.

Quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest.

8 Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.

Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.

9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu ; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

Vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius.

10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.

Si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem.

11 Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.

12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

Ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus.

13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini ; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.

Quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei.

15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore ; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater.

16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.

Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.

17 Si autem filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

Si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur.

18 Existimo enim, quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.

19 Nam exspectatio creaturæ, revelationem filiorum Dei exspectat,

Nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat.

20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe ;

Vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem.

21 Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei.

Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

22 Scimus enim quod omnis creatura ingemescit, et parturit usque adhuc.

Scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc.

23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.

Non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri.

24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur non est spes, nam quod videt quis, quid sperat ?

Spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat.

25 Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus.

Si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus.

26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram ; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus ; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

Qui autem scrutatur corda scit quid esideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti.

29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit ; et quos vocavit, hos et justificavit ; quos autem justificavit, illos et glorificavit.

Quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit.

31 Quid ergo dicemus ad hæc ? Si Deus pro nobis, quis contra nos ?

Quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos.

32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?

Qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit.

33 Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat.

Quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat.

34 Quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

Quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis.

35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? Tribulatio ? An angustia ? An fames ? An nuditas ? An periculum ? An persecutio ? An gladius ?

Quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius.

36 (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die, æstimati sumus sicut oves occisionis.)

Sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis.

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

38 Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtudes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,

Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines.

39 Neque altitude, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu, Domino nostro.

Neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit