9 Veritatem dico in Christo ; non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto.
Veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto.
2 Quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo ;
Quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo.
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei, secundum carnem.
Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem.
4 Qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa ;
Qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa.
5 Quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Amen.
Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei ; non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ,
Non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel.
7 Neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen ;
Neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen.
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine.
9 Promissionis enim verbum hoc est ; Secundum hoc tempus veniam, et erit Saræ filius.
Promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius.
10 Non solum autem, illa, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac, patris nostri.
Non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
Cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret.
12 Non ex operibus, sed ex vocanto dictum est ei :
Non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori.
13 Quia major serviet minori, sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus ? Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit.
15 Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor, et misericordiam præstabo cujus miserebor.
Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te ; ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
Dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra.
18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
Ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat.
19 Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? Voluntati enim ejus quis resistit ?
Dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit.
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
O homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic.
21 An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam.
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, aptata in interitum,
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum.
23 Ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam.
24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam ex gentibus.
Quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus.
25 Sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam ; et non dilectam, dilectam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam.
26 Et erit ; in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.
Et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27 Isaias autem clamat pro Israel : Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram.
Verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram.
29 Et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
Et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus.
30 Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quæ ex fide est ;
Quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est.
31 Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit.
32 Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus ; offenderunt enim in lapidem offensionis.
Quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis.
33 Sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali ; et omnis qui credit in eum, non confundetur.
Sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.