10 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam ;
Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam.
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti ;
Ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti.
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti,
Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit : Quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendent in cælum ? id est, Christum deducere ;
Quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere.
7 Aut quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
Aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Hoc est verbum fidei, quod prædicamus,
Sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris.
10 Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem.
Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem.
11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum non confundetur.
Dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine prædicante ?
Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante.
15 Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? Sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona.
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro !
Sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro.
17 Ergo fides ex auditu ; auditus autem per verbum Christi.
Ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico : Numquid Israel non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me palam apparui iis qui me non interrogabant.
Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant.
21 Ad Israel autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
Ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.