13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit ; non est enim potestas nisi a Deo ; quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit ; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem adquirunt.
Itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt.
3 Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? bonum fac, et habebis laudem ex illa.
Nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa.
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time ; non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa præstatis ; ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes.
7 Redditeergo omnibus debita : cui tributum, tributum ; cui vectigal, vectigal ; cui timorem, timorem ; cui honorem, honorem.
Reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem.
8 Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit ;
Nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit.
9 Nam : Non adulterabis ; Non occides ; Non furaberis ; Non falsum testimonium dices ; Non concupisces ; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum.
10 Dilectio proximo malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio.
11 Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere ; nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus.
12 Non præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
13 Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione ;
Sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione.
14 Sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.