Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Romanos

(Versiculus)

14 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.

Infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum.

2 Alius enim credit se manducare omnia qui autem infirmus est olus manducat.

Alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat.

3 Is qui manducat, non manducantem non spernat ; et qui non manducat, manducantem non judicet, Deus enim illum assumpsit.

Is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit.

4 Tu quis es, qui judices alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit ; stabit autem, potens est enim Deus statuere illum.

Tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum.

5 Nam alius judicat diem inter diem ; alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet.

Nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet.

6 Qui sapit diem, Domino sapit ; et qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo ; et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.

Qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo.

7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.

Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur.

8 Sive enim vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

Sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus.

9 In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.

In hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur.

10 Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu, quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi,

Tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei.

11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo.

Scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo.

12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

13 Non ergo amplius invicem judicemus ; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

Non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.

14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est.

Scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est.

15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.

Si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est.

16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.

Non ergo blasphemetur bonum nostrum.

17 Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax et gaudium in Spiritu sancto ;

Non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto.

18 Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.

Qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus.

19 Itaque quæ pacis sunt sectemur, et quæ ædificationis sunt in invicem custodiamus.

Itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem [custodiamus.]

20 Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda ; sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.

Noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat.

21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.

Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur.

22 Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quo probat !

Tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat.

23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non ex fide peccatum est.

Qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit