Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Romanos

(Versiculus)

15 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

Debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.

2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem ;

Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.

3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.

Etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me.

4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.

5 Deus autem patientiæ et solatil det vobis idipsum supere in alterutrum secundum Jesum Christum,

Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum.

6 Ut unianimes, uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi.

Ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.

7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

Propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.

8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum ;

Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum.

9 Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.

Gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo.

10 Et iterum dicit : Lætamini, gentes, cum plebe ejus.

Et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius.

11 Et iterum : Laudate, omnes gentes, Dominum ; et magnificate eum, omnes populi.

Et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi.

12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.

Et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt.

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti.

Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.

14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.

Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere.

15 Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tanquam in memoriam vos reducens, propter gratiam quæ data est mihi a Deo,

Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo.

16 Ut sim minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu sancto.

Ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto.

17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.

Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum.

18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non effecit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis,

Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis.

19 In virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti ; ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.

In virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi.

20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem, sed sicut scriptum est :

Sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem.

21 Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt ; et qui non audierunt intelligent.

Sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent.

22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhunc.

Propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos.

23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis ;

Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.

24 Cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

Cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero.

25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

Nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis.

26 Probaverunt enim. Macedonia et Achaia collationem aliquam facero in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem.

Probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem.

27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.

Placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis.

28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam,

Hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam.

29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.

Scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam.

30 Obsecro ergo vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

Obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum.

31 Ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis ;

Ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis.

32 Ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.

Ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum.

33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit