Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Jacobi

(Versiculus)

4 Unde bella et lites in vobis ? Nonne hinc ? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?

Unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris.

2 Concupiscitis, et non habetis ; occiditis, et zelatis, et non potestis adipisci ; litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

Concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis.

3 Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

Petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.

Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur.

5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis ?

Aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis.

6 Majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam.

7 Subditi ergo estote Deo ; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

Subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis.

8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores ; et purificate corda, duplices animo.

Adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo.

9 Miseri estote, et lugete, et plorate ; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.

Miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem.

10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos.

11 Nolite detrahere alterutrum, fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.

Nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex.

12 Unus est legislator, et judex, qui potest perdere, et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum ?

Unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum.

13 Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus ;

Ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus.

14 Qui ignoratis quid erit in crastino ;

Qui ignoratis quid erit in crastinum.

15 Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur, pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

Quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud.

16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis maligna est.

Nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est.

17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit