1 Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi, secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est,
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est.
2 In spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus ante tempora secularia ;
In spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia.
3 Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei,
Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei.
4 Tito, dilecto filio, secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu, Salvatore nostro.
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
5 Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi :
Huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui.
6 Si quis sine crimine est, unius uxoris vir ; filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
Si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos.
7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem ; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum.
8 Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem.
9 Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt ;
Sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt.
11 Quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
Quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia.
12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta :Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri.
13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide.
Testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide.
14 Non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate.
Non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate.
15 Omnia munda mundis ; coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.