Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

1 QUONIAM quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum ;

Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum.

2 Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis ;

Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis.

3 Visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

Visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile.

4 Ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

Ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem.

5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia ; et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela,

Erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella.

7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis.

8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum.

9 Secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini ;

Secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini.

10 Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

Et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.

11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.

12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

Et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum.

13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas Zacharias, quoniam exaudita est deprecatio tua ; et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem ;

Ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem.

14 Et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt ;

Et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt.

15 Erit enim magnus coram Domino ; et vinum, et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ ;

Erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.

16 Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum ;

Et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum.

17 Et ipse præcedet ante illum in spiritu, et virtute Eliæ ; ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum parare Domino plebem perfectam.

Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam.

18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

Et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.

19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum ; et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.

Et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.

20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.

Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo.

21 Et erat plebs exspectans Zachariam ; et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

Et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus.

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam ;

Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.

24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :

Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens.

25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

Quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,

In mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth.

27 Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria.

Ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria.

28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : Benedicta tu in mulieribus.

Et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus.

29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

Quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30 Et ait angelus ei : Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum ;

Et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum.

31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus JESUM ;

Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.

32 Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus ; et regnabit in domo Jacob in æternum,

Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius et regnabit in domo Iacob in aeternum.

33 Et regni ejus non erit finis.

Et regni eius non erit finis.

34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?

Dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco.

35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

Et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei.

36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua ; et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis ;

Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis.

37 Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum.

38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

Dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda ;

Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda.

40 Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.

Et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus ; et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth ;

Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth.

42 Et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

Et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?

Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me.

44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo ;

Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo.

45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.

Et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino.

46 Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum ;

Et ait Maria magnificat anima mea Dominum.

47 Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ ; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

Quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

49 Quia fecit mihi magna qui potens est ; et sanctum nomen ejus.

Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius.

50 Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo ; dispersit superbos mente cordis sui.

Fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis ; et divites dimisit inanes.

Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ.

Suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae.

55 Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini ejus in sæcula.

Sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus ; et reversa est in domum suam.

Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.

58 Et audierunt vicini, et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.

59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam.

60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

Et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes.

61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

Et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine.

62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.

63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

Et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi.

64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

Apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum.

65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum ; et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc ;

Et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.

66 Et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? Etenim manus Domini erat cum illo.

Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo.

67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto ; et prophetavit, dicens :

Et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens.

68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ ;

Benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae.

69 Et erexit cornu salutis nobis ; in domo David pueri sui.

Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.

70 Sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus ;

Sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius.

71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos :

Salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos.

72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti.

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.

73 Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ;

Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum.

74 Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.

Daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi.

75 In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

In sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis ; præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

Et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius.

77 Ad dandam scientiam salutis plebi ejus ; in remissionem peccatorum eorum ;

Ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum.

78 Per viscera misericordiæ Dei nostri ; in quibus visitavit nos, oriens ex alto ;

Per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto.

79 Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent ; ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu ; et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israel.

Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit