2 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
2 Hæc descriptio prima, facta est a præside Syriæ Cyrino ;
Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino.
3 Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem ; eo quod esset de domo, et familia David,
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David.
5 Ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
Ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
Factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret.
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio ; quia non erat eis locus in diversorio.
Et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere ; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo ;
Et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo.
11 Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David.
12 Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
Et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium.
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium.
14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum ; pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis.
16 Et venerunt festinantes ; et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt ; et de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant, et viderant, sicut dictum est ad illos.
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer ; vocatum est nomen ejus JESUS, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino.
23 Sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur ;
Sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur.
24 Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum.
Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo.
Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo.
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in spiritu in Templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo ;
Et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo.
28 Et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit :
Et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit.
29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace ;
Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace.
30 Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Quia viderunt oculi mei salutare tuum.
31 Quod parasti ante faciem omnium populorum ;
Quod parasti ante faciem omnium populorum.
32 Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.
Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel ; et in signum, cui contradicetur ;
Et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur.
35 Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser ; hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor ; quæ non discedebat de Templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die.
Et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino ; et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia ; et gratia Dei erat in illo.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo.
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
Et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi.
43 Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos.
Existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
Et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem.
47 Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis ejus.
Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus, et ego dolentes quærebamus te.
Et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his, quæ patris mei sunt, oportet me esse ?
Et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos.
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth ; et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo.
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum, et homines.
Et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.