3 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha.
2 Sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha ; factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
Sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto.
3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
Et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
4 Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus ;
Sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius.
5 Omnis vallis implebitur ; et omnis mons, et collis humiliabitur ; et erunt prava in directa ; et aspera in vias planas ;
Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
6 Et videbit omnis caro salutare Dei.
Et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
Dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira.
8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur.
10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?
Et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus.
11 Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti ; et qui habet escas, similiter faciat.
Respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus.
13 At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
At ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis ; et contenti estote stipendiis vestris.
Interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris.
15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus.
16 Respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos ; veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus ; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni ;
Respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni.
17 Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili.
18 Multa quidem, et alia exhortans evangelizabat populo.
Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes,
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes.
20 Adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
Adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere.
21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum ;
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum.
22 Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum ; et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi.
23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli.
24 Qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph.
25 Qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
Qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae.
26 Qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
Qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda.
27 Qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
Qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri.
28 Qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
Qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her.
29 Qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
Qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi.
30 Qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
Qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim.
31 Qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathata, qui fuit Nathan, qui fuit David,
Qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David.
32 Qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson.
33 Qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
Qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae.
34 Qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor.
35 Qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
Qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale.
36 Qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
Qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech.
37 Qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan ;
Qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan.
38 Qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.