4 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane ; et agebatur a spiritu in desertum.
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum.
2 Diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis ; et consummatis illis esuriit.
Diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit.
3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
Dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat.
4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
Et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei.
5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
Et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis.
6 Et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum ; quia mihi tradita sunt ; et cui volo, do illa.
Et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia.
8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.
9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te ;
Scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te.
11 Et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
Et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum.
13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
Et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat ;
Et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat.
18 Spiritus Domini super me ; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me.
19 Prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.
Praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
Coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illi dabant ; et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph.
23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum ; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
Et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus, et mensibus sex ; cum facta esset fames magna in omni terra ;
In veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra.
26 Et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
Et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta ; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
Et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes.
29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem ; et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis.
32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius.
33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna.
34 Dicens : Sine, quid nobis, et tibi, Jesu Nazarene ? Venisti perdere nos ? Scio te quis sis : Sanctus Dei.
Dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei.
35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
Et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
Et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt.
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus ; et rogaverunt illum pro ea.
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
40 Cum autem sol occidisset ; omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
Cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos.
41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei ; et increpans non sinebat ea loqui ; quia sciebant ipsum esse Christum.
Exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum ; et detinebant illum ne discederet ab eis.
Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis.
43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei ; quia ideo missus sum.
Quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.