9 Convocatis autem duodecim apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
Convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent.
2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos.
3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
Et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis.
5 Et quicumque non receperint vos ; exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur.
8 A quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis ; a quibusdam vero : Quia Elias apparuit ; ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
A quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.
9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavit : Quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
Et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum.
10 Et reversi apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt ; et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
Et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida.
11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ, sunt illum ; et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat.
12 Dies autem cœperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas ; quia hic in loco deserto sumus.
Dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus.
13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces, nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.
14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
15 Et ita fecerunt. Et discumbere fecerunt omnes.
Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis ; et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas.
17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
Et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim.
18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli ; et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?
Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae.
19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
At illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit.
20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus dixit : Christum Dei.
Dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei.
21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
At ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc.
22 Dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
Dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
Dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam ; nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam ;
Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
Quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat.
26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones ; hunc Filius Hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
Nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere : Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.
Dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
Factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus et refulgens.
Et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
Et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias.
31 Visi in majestate ; et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
Visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem.
32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros, qui stabant cum illo.
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse ; et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ, nesciens quid diceret.
Et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret.
34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos ; et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
Haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus ; ipsum audite.
Et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite.
36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
Et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi ;
Et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi.
39 Et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum ;
Et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum.
40 Et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt.
41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? Adduc huc filium tuum.
Respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum.
42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
Et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit.
43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
Et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei ; omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud ; et timebant eum interrogare de hoc verbo.
At illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset.
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset.
47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se.
At Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se.
48 Et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit ; et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
Et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est.
49 Respondens autem Joannes, dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum.
Respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum.
50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere ; qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est.
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
Factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem.
52 Et misit nuntios ante conspectum suum ; et euntes intraverunt in civitatem samaritanorum, ut parerent illi.
Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
Et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos.
55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
Et conversus increpavit illos [dicens nescitis cuius spiritus estis.]
56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
[Filius hominis non venit animas perdere sed salvare] et abierunt in aliud castellum.
57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
Factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris.
58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59 Ait autem ad alterum : Sequere me ; ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos ; tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
Dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei.
61 Et ait alter : Sequar te, Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
Et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt.
62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.