19 Et ingressus perambulabat Jericho.
Et ingressus perambulabat Hiericho.
2 Et ecce vir nomine Zachæus ; et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives ;
Et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
3 Et quærebat videre Jesum, quis esset ; et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
Et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat.
4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum ; quia inde erat transiturus.
Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende ; quia hodie in domo tua oportet me manere.
Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere.
6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
Et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset.
8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus ; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
Stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum.
9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est ; eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae.
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.
11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem ; et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio.
14 Cives autem ejus oderant eum ; et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos.
15 Et factum est ut rediret, accepto regno ; et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
Et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit.
17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
Et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates.
18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas.
19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
Et huic ait et tu esto supra quinque civitates.
20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario ;
Et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario.
21 Timui enim te, quia homo austerus es ; tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
Timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi ;
Dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi.
23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud.
24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
Et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet.
25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
Et dixerunt ei domine habet decem mnas.
26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit ; ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc ; et interficite ante me.
Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me.
28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
Et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
Et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos.
30 Dicens : Ite in castellum, quod contra est ; in quod introeuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit ; solvite illum, et adducite.
Dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
Et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat.
32 Abierunt autem qui missi erant ; et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
Solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum.
34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
At illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet.
35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
Et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
Eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via.
37 Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus.
38 Dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in cælo, et gloria in excelsis.
Dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis.
39 Et quidam pharisæorum de turbis, dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos.
40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia, si hi tacuerint, lapides clamabunt.
Quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens.
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te ; et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te ; et coangustabunt te undique ;
Quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique.
44 Et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem ; eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,
Et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes.
46 Dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere ;
Et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere.
48 Et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.