20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
Et factum est in una dierum illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus.
2 Et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis, in qua potestate hæc facis ? aut : Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem ?
Et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem.
3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
Respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi.
4 Baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?
Baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus.
5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus, de cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
At illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi.
6 Si autem dixerimus, ex hominibus, plebs universa lapidabit nos ; certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse.
7 Et responderunt se nescire unde esset.
Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
Et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis ; et ipse peregre fuit multis temporibus.
Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
Et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem.
11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem.
12 Et addidit tertium mittere ; qui et illum vulnerantes ejecerunt.
Et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt.
13 Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? mittam filium meum dilectum ; forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
Dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est heres, occidamus illum, ut nostra fiat hereditas.
Quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?
Et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae.
16 Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit.
17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc, quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?
Ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli.
18 Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur ; super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum.
19 Et quærebant principes sacerdotum, et scribæ mittere in illum manus illa hora ; et timuerunt populum ; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis.
21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis, et doces ; et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces ;
Et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces.
22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?
Licet nobis dare tributum Caesari an non.
23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
Considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis.
24 Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem, et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
Ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris.
25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari ; et quæ sunt Dei, Deo.
Et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe ; et mirati in responso ejus, tacuerunt.
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
Accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum.
28 Dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo ;
Dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant ; et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
Et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio.
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
Et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
32 Novissime omnium mortua est et mulier.
Novissima omnium mortua est et mulier.
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias ;
Et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
35 Illi vero, qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores ;
Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores.
36 Neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei ; cum sint filii resurrectionis.
Neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum ; omnes enim vivunt ei.
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum, filium esse David ?
Dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse.
42 Et ipse David dicit in libro psalmorum : Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis,
Et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis.
43 Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat ; et quomodo filius ejus est ?
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est.
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
Audiente autem omni populo dixit discipulis suis.
46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis ;
Adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis.
47 Qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem majorem.
Qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.