Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

21 Respiciens autem, vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites.

2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.

Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.

3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

Et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.

4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

Nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.

5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit.

6 Hæc quæ videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.

7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum, cum fieri incipient ?

Interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient.

8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia Ego sum, et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

Qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos.

9 Cum autem audieritis prælia, et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

Cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis.

10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

Tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.

11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

Terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt.

12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides, propter nomen meum ;

Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum.

13 Continget autem vobis in testimonium.

Continget autem vobis in testimonium.

14 Ponite ergo in cordibus vestris, non præmeditari quemadmodum respondeatis.

Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis.

15 Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis ;

Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis.

17 Et eritis odio omnibus propter nomen meum.

Et eritis odio omnibus propter nomen meum.

18 Et capillus de capite vestro non peribit.

Et capillus de capite vestro non peribit.

19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.

In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus.

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius.

21 Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes ; et qui in medio ejus, discedant ; et qui in regionibus, non intrent in eam.

Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam.

22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.

Quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt.

23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic.

24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum.

Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum.

26 Arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi ; nam virtutes cælorum movebuntur ;

Arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur.

27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et majestate.

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.

28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.

His autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra.

29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores ;

Et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores.

30 Cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

Cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas.

31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

Ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei.

32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant.

33 Cælum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt.

Caelum et terra transibunt verba autem mea non transient.

34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa ;

Adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa.

35 Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terræ.

Tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.

36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis.

37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

Erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit