Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

22 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha ;

Adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha.

2 Et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent ; timebant vero plebem.

Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem.

3 Intravit autem satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim.

Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim.

4 Et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

Et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis.

5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.

6 Et spopondit. Et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

Et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

Venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha.

8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

Et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus.

9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

At illi dixerunt ubi vis paremus.

10 Et dixit ad eos : Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans ; sequimini eum in domum, in quam intrat,

Et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat.

11 Et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

Et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem.

12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum ; et ibi parate.

Et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate.

13 Euntes autem, invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

Euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha.

14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

Et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo.

15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

Et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar.

16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei.

17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

Et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos.

18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.

Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19 Et accepto pane, gratias egit ; et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur ; hoc facite in meam commemorationem.

Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem.

20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa.

Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa.

22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi, per quem tradetur.

Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur.

23 Et ipsi cœperunt quærere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior.

25 Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

Dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur.

26 Vos autem non sic ; sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

Vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator.

27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? Nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.

28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis ;

Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.

29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum.

Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum.

30 Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel.

Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.

31 Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum ;

Ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.

32 Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

33 Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

Qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34 At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :

Et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me.

35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?

Et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil.

36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram ; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium.

Dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quæ sunt de me, finem habent.

Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent.

38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

At illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est.

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

Et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem.

41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,

Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat.

42 Dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me ; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

Dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat.

43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat.

44 Et factus est sudor ejus, sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.

Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia.

46 Et ait illis : Quid dormitis ? Surgite, orate, ne intretis in tentationem.

Et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem.

47 Adhuc eo loquente, ecce turba ; et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos ; et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum.

48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis.

49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

Videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio.

50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.

51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

Respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum.

52 Dixit autem Jesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus.

53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me ; sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

Cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum.

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum ; Petrus vero sequebatur a longe.

Conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat.

57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

At ille negavit eum dicens mulier non novi illum.

58 Et post pusillum, alius videns eum dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum.

59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat ; nam et Galilæus est.

Et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est.

60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

Et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

Et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis.

62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

Et egressus foras Petrus flevit amare.

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

Et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes.

64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus ; et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

Et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit.

65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

Et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis.

67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi ;

Et ait illis si vobis dixero non creditis mihi.

68 Si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

Si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

Dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum.

71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? Ipsi enim audivimus de ore ejus.

At illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit