Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

23 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.

2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

Coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse.

3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait : Tu dicis.

Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis.

4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine.

5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum, docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

At illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc.

6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset.

7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.

8 Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde ; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

Interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat.

10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.

Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo ; et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.

12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die ; nam antea inimici erant ad invicem.

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe.

14 Dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum ; et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis.

Dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

Sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei.

16 Emendatum ergo illum dimittam.

Emendatum ergo illum dimittam.

17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum.

Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam.

Exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban.

19 Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem.

Qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum.

21 At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

At illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum.

22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? Nullam causam mortis invenio in eo ; corripiam ergo illum, et dimittam.

Ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam.

23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur ; et invalescebant voces eorum.

At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum.

25 Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant ; Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum.

26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

Et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum.

28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros ;

Conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29 Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

Quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt.

30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus : Operite nos.

Tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos.

31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

Quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet.

32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum ; et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris.

34 Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.

35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

Et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus.

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

Inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi.

37 Et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

Dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac.

38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : HIC EST REX JUDÆORUM.

Erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum.

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.

Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos.

40 Respondens autem alter, increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es ?

Respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.

41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus ; hic vero nihil mali gessit.

Et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit.

42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.

Et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum.

43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in Paradiso.

Et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.

Erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam.

45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Jesus, ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

Et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit.

47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.

Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat.

48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus,

Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus.

51 Hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa, civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei.

Hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei.

52 Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu ;

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.

53 Et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

Et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat.

54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

Et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat.

55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

Subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius.

56 Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit