Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

20 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam.

3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos.

4 Et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis.

Et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis.

5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam, et nonam horam ; et fecit similiter.

Illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.

6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi.

7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

Dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam.

8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios.

10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi ; acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

Venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

Et accipientes murmurabant adversus patrem familias.

12 Dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

Dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus.

13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam ; nonne ex denario convenisti mecum ?

At ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum.

14 Tolle quod tuum est, et vade ; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

Tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi quod volo facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

Aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum.

16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ; multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi.

17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis ;

Et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis.

18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte.

19 Et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

Et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.

20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo.

21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

Qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.

22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.

Respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus.

23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis ; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

Ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo.

24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.

25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum ; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos.

26 Non ita erit inter vos ; sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister ;

Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister.

27 Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus ;

Et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus.

28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.

Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis.

29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa.

30 Et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Jesus transiret ; et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David.

31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

Turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David.

32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

Et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis.

33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.

Dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri.

34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit